Persa
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Heus vos.
- Quid aís?
- Hicin Dordalus ést leno, qui hic liberas virgines mércatur?
- hicinést, qui fuit quondám fortis?
- Quae haec rés est? ei, colaphó me icit.
- malum vóbis dabo.
- At tibi nós dedimus dabimúsque etiam.
- Ei, natis pérvellit.
- Licet: iám diu saepe sunt éxpunctae.
- Loqueré tu etiam, frustúm pueri?
- Patróne mi, i intro, amábo, ad cenam.
- Mea Ignávia, tu nunc me ínrides?
- Quíane te vocó, bene ut tíbi sit?
- Nólo mihi bene ésse.
- Ne sit.
- Quíd igitur? sescénti nummi quíd agunt, quas turbás danunt?
- Mále disperii, scíunt referre próbe inimico grátiam.
- Satis súmpsimus súpplici iam.
- Fateór, manus vobís do.
- Et póst dabis sub fúrcis.