Persa
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- malúm magnum dém.
- Vteré, te condóno.
- Iam iám, Paegnium, da paúsam.
- Égo pol vos erádicabo.
- At te ílle, qui suprá nos habitat,
- qui tibi male volt maleque faciet. non hi dicunt, verum ego.
- Age, circumfer mulsum, bibere da usque plenis cantharis.
- iam diu fáctum est, postquam bibimus; nimis diu sicci sumus.
- Di faciant ut id bibatis quod vos numquam transeat.
- Nequeo, leno, quin tibi saltem staticulum, olim quem Hegea
- faciebat. vide vero, si tibi satis placet.
- Me quoque volo
- reddere, Diodorus quem olim faciebat in Ionia.
- Malum ego vobis dabo, ni abitis.
- Etiam muttis, impudens?
- iam ego tibi, si me inritassis, Persam adducam denuo.
- iam taceo hercle Atque tu Persa es, qui me usque ádmutilavisti ad cutem.
- Tace, stulte: hic eius geminust frater.
- Hicinest?
- Ac geminissumus.