Persa
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Hoc age, accúmbe. hunc diém suavem
- meum nátalem agitemús amoenum. date aquám manibus, apponíte mensam.
- do hanc tíbi florentem flórenti. tu hic éris dictatrix nóbis.
- Age, púere, ab summo séptenis cyathís committe hos lúdos.
- Move mánus, propera, Paegniúm, tarde cyathós mihi das, cedo sáne.
- bene míhi, bene vobis, béne meae amicae, optátus hic míhi dies dátus hodiést.
- ab dís, quia te licet líberam med amplécti.
- Tua factum ópera.
- Bene omníbus nobis. hoc méa manus tuaé poclúm donat, ut amántem
- amantí decet.
- Cédo.
- Accípe.
- Bene eí qui invidét mi et eí qui hoc gaúdet.
- Qui súnt † qui erunt quiqué fuerunt quiqué futuri sunt pósthac,
- solus ego omnibus antideo facilé, miserrímus hominum út vivam.
- perii, ínterii. pessímus hic mi dies hódie inluxit córruptor,
- ita mé Toxilus perfábricavit itaqué meam rem divéxavit.
- vehiclum árgenti miser éieci amisi, neque quam ób rem eieci, hábeo.
- qui illúm Persam atque omnís Persas atque étiam omnis persónas
- male di ómnes perdant, íta misero Toxílus haec mihi concívit.