Persa

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. quia eí fidem non habui árgenti, eo míhi eas machinas mólitust;
  2. quem pól ego ut non in crúciatum atque in cómpedis cogam, sí vivam,
  3. siquidem húc umquam erus rediérit eius, quod spéro—sed quid ego áspicio?
  4. hoc víde, quae haec fabulast? híc quidem pol potánt. adgrediar. ó bone vir,
  5. salvéto, et tu, bona líberta.
Tox.
  1. Dordálus hic quidemst.
Sag.
  1. Quin iúbe adire.
Tox.
  1. Adi, sí libet.
Sag.
  1. Agite, adplaúdamus.
Tox.
  1. Dordále, homo lepidissúme, salve.
  2. locus híc tuos est, hic accumbe. férte aquam pédibus. praeben tú puere?
Dor.
  1. Ne sís me uno digito áttigeris, ne te ád terram, scelus, ádfligam.
Paeg.
  1. At tíbi ego hoc continuó cyatho oculum éxcutiam † tuum.
Dor.
  1. Quid aís, crux, stimulorúm tritor? quo módo me hodie versávisti,
  2. ut me ín tricas coniécisti, quo módo de Persa mánus mi aditast?
Tox.
  1. Iurgium hínc auféras, si sápias.
Dor.
  1. At, bóna liberta, haec scívisti et me célavisti?
Lemn.
  1. Stúltitiast,
  2. cui béne esse licet, eum praévorti litíbus. posterius ístaec te
  3. magis pár agerest.