Persa

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. nunc ób eam rem inter párticipes didám praedam et partícipabo.
  2. íte foras: híc volo ante óstium et iánuam
  3. meos párticipes bene accípere.
  4. státuite hic léctulos, pónite hic quae ádsolent.
  5. hic státui volo primum † aliqua mihi,
  6. unde égo omnis hilaros, lúdentis, laetíficantis faciam út fiant,
  7. quorum ópera mihi facilía factu facta haéc sunt, quae volui éffieri.
  8. nam impróbus est homo qui béneficium scit áccipere et reddére nescit.
Lemnisilenis
  1. Toxíle mi, cur ego síne te sum, cur tu aútem sine me es?
T.
  1. Ágedum ergo,
  2. accéde ad me atque ampléctere sis.
Lemn.
  1. Ego véro.
Tox.
  1. Oh, nihil hoc mágis dulcest.
  2. sed, amábo, oculus meus, quín lectis nos áctutum comméndamus?
Lemn.
  1. Omnía quae tu vis, éa cupio.
Tox.
  1. Mutúa fiunt a me. age, age ergo,
  2. tu Ságaristio, accumbe ín summo.
Sagaristio
  1. Ego níl moror: cedo parem, quém pepigi.
Tox.
  1. Temperí.
Sag.
  1. Mi istuc temperí serost.