Persa
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- te quoque etiam ipsum ut lamenteris.
- Occidi.
- Age ambula in ius, leno.
- Quid me in ius vocas?
- Illi apud praetorem dicam. sed ego in ius voco.
- Nonne antestaris?
- Tuan ego causa, carnufex,
- cuiquam mortali libero auris atteram,
- qui hic commercaris civis homines liberos?
- Sine dicam.
- Nolo.
- Aúdi.
- Surdus sum. ambula.
- sequere hac, sceleste, feles virginaria.
- sequere hac, mea gnata, me usque ad praetorem.—
- Sequor.—
- Hostíbus victis, civíbus salvis, re plácida, pacibus pérfectis,
- bello éxstincto, re béne gestá, integró exércitu et praésidiis,
- cum béne nos, Iuppiter, iúvisti, dique álii omnes caelípotentes,
- eas vóbis habeo grátes atque ago, quía probe sum últus meum ínimicum.