Persa

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Quid id est ergo? eloquere actutum atque indica.
Sag.
  1. Tuo periclo sexaginta haec dabitur argenti minis.
Dor.
  1. Toxilé, quid ago?
Tox.
  1. Di deaeque te agitant irati, scelus,
  2. qui hanc non properes destinare.
D.
  1. Habeto.
T.
  1. Eu, praedatu'spraedatus es probe.
  2. non edepol minis trecentis carast. fecisti lucri.
Sag.
  1. Heus tu, etiam pro vestimentis huc decem accedent minae.
Dor.
  1. Abscedent enim, nón accedent.
Tox.
  1. Tace sis, non tu illum vides
  2. quaerere ansam, infectum ut faciat? abin atque argentum petis?
  3. --- atque ut dignust perit.
Dor.
  1. Heus tu serva istum.
Tox.
  1. Quin tu is intro?
Dor.
  1. Abeo atque argentum affero.—
Tox.
  1. Edepol dedisti, virgo, operam adlaudabilem,
  2. probam et sapientem et sobriam.
Vir.
  1. Si quid bonis
  2. boni fit, esse id et grave et gratum solet.