Persa

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Audin tu, Persa? ubi argentum ab hoc acceperis,
  2. simulato, quasi eas prorsum in navem.
Sag.
  1. Ne doce.
Tox.
  1. Per angiportum rursum te ad me recipito
  2. illac per hortum.
Sag.
  1. Quod futurum est praedicas.
Tox.
  1. At ne cum argento protinam permittas domum,
  2. moneo, te.
Sag.
  1. Quod te dignumst, me dignum esse vis?
Tox.
  1. Tace, párce voci: praeda progreditur foras.
Dordalvs
  1. Probae hic argenti sunt sexaginta minae,
  2. duobus nummis minus est.
Sag.
  1. Quid ei nummi sciunt?
Dor.
  1. Cruminam hanc emere aut facere uti remigret domum.
Sag.
  1. Ne non sat esses leno, id metuebas miser,
  2. impure, avare, ne crumillam amitteres?
Tox.
  1. Sine quaeso. quando lenost, nil mirum facit.
Dor.
  1. Lucro faciundo ego auspicavi in hunc diem:
  2. nil mihi tam parvist, quin me id pigeat perdere.
  3. age, accipe hoc sis.