Persa
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Iam hoc tibi dico: iam actutum ecastor meus pater, ubi me sciet
- veniisse, ipse aderit et me abs te redimet.
- Quid nunc?
- Quid est?
- Audin quid ait?
- Nam etsi res sunt fractae, amici sunt tamen.
- Ne sis plora; libera eris actutum, si crebro cades.
- vin mea esse?
- Dum quidem ne nímis diu tua sim, volo.
- Satin ut meminit libertatis? dabit haec tibi grandis bolos.
- age si quid agis. ego ad hunc redeo. sequere. redduco hanc tibi.
- Adulescens, vin vendere istanc?
- Magis libet quam perdere.
- Tum tu pauca in verba confer: qui datur, tanti indica.
- Faciam ita ut te velle video, út emas. habe centum minis.
- Nimiumst.
- Octoginta.
- Nimiumst.
- Nummus abesse hinc non potest,
- quod nunc dicam.