Persa
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Dico equidem: quando hic servio, haec patriast mea.
- Iam de istoc rogare omitte (non vides nolle eloqui?)
- ne suarúm se miseriarum in memoriam inducas.
- Quid est?
- captusne est pater?
- Non captus, sed quod habuit perdidit.
- Haec erit bono genere nata: nil scit nisi verum loqui.
- Quis fuit? dic nomen.
- Quid illum miserum memorem qui fuit?
- nunc et illúm miserum et me miseram aéquom est nominarier.
- Quoius modi is suo ín populo habitust?
- Nemo quisquam acceptior:
- servi liberique amabant.
- Hominem miserum praedicas,
- quom ét ipsus prorsus perditust et benevolentis perdidit.
- Emam, opinor.
- Etiam opinor? summo genere esse arbitror;
- divitias tu ex istac facies.
- Ita di faxint.
- Eme modo.