Persa

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Tu si hanc emeris,
  2. numquam hercle hunc mensem vortentem, credo, servibit tibi.
Dor.
  1. Ita velim quidem hercle.
Tox.
  1. Optata ut evenant, operam addito.
  2. nihil adhuc peccavit etiam.
Dor.
  1. Vbi tu nata es?
Vir.
  1. Vt mihi
  2. mater dixit, in culina, in angulo ad laevam manum.
Tox.
  1. Haec erit tibi fausta meretrix: natast in calido loco,
  2. ubi rerum omnium bonarum copiast saepissume.
  3. tactust leno; qui rogaret, ubi nata esset diceret,
  4. lepide lusit.
Dor.
  1. At ego patriam te rogo quae sit tua.
Vir.
  1. Quae mihi sít, nisi haec ubi nunc sum?
Dor.
  1. At ego illam quaero quae fuit.
Vir.
  1. Omne ego pro nihilo esse duco quod fuit, quando fuit:
  2. tamquam hominem, quando animam ecflavit, quid eum quaeras qui fuit?
Tox.
  1. Ita me di bene ament, sapienter. atque equidem miseret tamen.
  2. sed tamen, virgo, quae patriast tua, age mi actutum expedi.
  3. quid taces?