Persa

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Satis est dictum: quamquam ego serva sum,
  2. scio ego officium meum, ut quae rogiter vera, ut accepi, eloquar.
Tox.
  1. Virgo, híc homo probus est.
Vir.
  1. Credo.
Tox.
  1. Non diu apud hunc servies.
Vir.
  1. Ita pol spero, si parentes facient officium suom.
Dor.
  1. Nolo ego te mirari, si nos ex te percontabimur
  2. aut patriam tuam aut parentes.
Vir.
  1. Quor ego id mirer, mi homo?
  2. servitus mea mi interdixit, ne quid mirer meum malum.
Dor.
  1. Noli flere.
Tox.
  1. Ah, di istam perdant, ita catast et callida.
  2. ut sapiens habet cór, quam dicit quod opust!
Dor.
  1. Quid nomen tibist?
Tox.
  1. Nunc metuo ne peccet.
Vir.
  1. Lucridi nomen in patria fuit.
Tox.
  1. Nomen atque omen quantivis iam est preti. quin tu hanc emis?
  2. nimis pavebam, ne peccaret. expedivit.
Dor.
  1. Si te emam,
  2. mihi quoque Lucridem confido fore te.