Persa
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Salvos sis, adulescens.
- Siquidem hanc vendidero pretio suo.
- At qui aut hoc emptore vendes pulchre, aut alio non potis.
- Esne tu huic amicus?
- Tam quam di omnes qui caelum colunt.
- Tum tu mi es inimicus certus. nam generi lenonio
- numquam ullus deus tám benignus fuit, qui fuerit propitius.
- Hoc age. opusnest hac tibi empta?
- Si tibi venissest opus,
- mihi quoque emptast; si tibi subiti nihil est, tantumdemst mihi.
- Indica, fac pretium.
- Tua mers est, tua indicatiost.
- Aequom hic orat.
- Vin bene emere?
- Vin tu pulchre vendere?
- Ego scio hercle utrumque velle.
- Age, indica prognariter.
- Prius dico: hanc mancupio nemo tibi dabit. iam scis?
- Scio.
- indica, minimo daturus qui sis, qui duci queat.