Persa

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Tace, tace. nimis tú quidem hercle homo stultus es pueriliter.
Dor.
  1. Quid ita?
Tox.
  1. Quia enim te ex puella prius percontari volo
  2. quae ad rem referúnt.
Dor.
  1. Atque hercle tu me monuisti hau male.
  2. vide sis, ego ille doctus leno paene in foveam decidi,
  3. ni hic adesses. quantum est adhibere hominem amicum, ubi quid geras.
Tox.
  1. Quo genere aut qua in patria nata sit aut quibus parentibus,
  2. ne temere hanc te emisse dicas suasu atque impulsu meo,
  3. volo te percontari.
Dor.
  1. Quin laudo, inquam, consilium tuom.
T.
  1. Nisi molestum est, percontari hanc paucis hic volt.
S.
  1. Maxime,
  2. suo arbitratu.
Tox.
  1. Quid stas? adi sis tute atque ipse itidem roga,
  2. ut tibi percontari liceat quae velis; etsi mihi
  3. dixit dare potestatem eius; sed ego te malo tamen,
  4. eumpse adire, ut ne contemnat te ille.
Dor.
  1. Satis recte mones.
  2. hospes, volo ego hanc percontari.