Persa
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Hau potui etiam in primo verbo perspiceré sapientiam.
- Quid id quod vidisti? ut munitum muro tibi visum oppidumst?
- Si incolae bene sunt morati, pulchre munitum arbitror.
- perfidia et pecúlatus ex urbe et avaritia si exulant,
- quarta invidia, quinta ambitio, sexta óbtrectatio,
- septimum periurium,
- Euge.
- Octava indiligentia,
- nona iniuria, decimum, quod pessimum adgressust, scelus:
- haec unde aberunt, ea urbs moenita muro sat erit simplici;
- ubi ea aderúnt, centumplex murus rebus servandis parumst.
- Quid ais tu?
- Quid vis?
- Tu in illis es decem sodalibus:
- té in exilium ire hinc oportet.
- Quid iam?
- Quia periurus es.
- Verba quidem haud indocte fecit.
- Ex tuo, inquam, usust: eme hanc.
- Edepol qui cum hanc magis contemplo, magis placet.