Persa
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Gratiam habeo. sed te de aliis, quam alios de te suaviust
- fieri doctos.
- Ne quis vero ex Arabia penitissuma
- persequatur. etiam tu illam destinas?
- Videam modo
- mercimonium.
- Aequa dicis. séd optume eccum ipse advenit
- hospes ille, qui has tabellas attulit.
- Hicinest?
- Hic est.
- Haecine illást furtiva virgo?
- Iuxta tecum aeque scio,
- nisi quia specie quidem edepol liberalist, quisquis est.
- Sat edepol concinnast facie.
- Vt contemptim carnufex.
- taciti contemplemur formam.
- Laudo consilium tuom.
- Satin Athenae tibi sunt visae fortunatae atque opiparae?
- Vrbis speciem vidi, hominum móres perspexi parum.
- Numquid in principió cessavit verbum docte dicere?