Persa
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- eam te volo accurare ut istic veneat.
- ac suo periclo is emat qui eam mercabitur:
- mancipio neque promittet neque quisquam dabit.
- probum et numeratum argentum ut accipiat face.
- haec cura, et hospes cura ut curetur. vale.
- Quíd igitur? postquam recitasti quod erat cerae creditum,
- iam mihi credis?
- Vbi nunc illest hospes, qui hasce huc attulit?
- Iam hic credo aderit: arcessivit illam a navi.
- Nil mi opust
- litibus neque tricis. quam ob rem ego argentum enumerem foras?
- nisi mancipio accipio, quid eo mi opus est mercimonio?
- Tacen an non taces? numquam ego te tam esse matulam credidi.
- quid metuis?
- Metuo hercle vero. sensi ego iam compluriens,
- neque mi haud imperito eveniet, tali ut in luto haeream.
- Nil pericli mihi videtur.
- Scio istuc, sed metuo mihi.
- Mea quidem istuc nil refert: tua ego hoc facio gratia,
- ut tibi recte conciliandi primo facerem copiam.