Persa

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. plenam bonarum rerum atque antiquom oppidum:
  2. ea comportatur praeda, ut fiat auctio
  3. publicitus; ea res me domo expertem facit.
  4. operam atque hospitium ego isti praehiberi volo,
  5. qui tibi tabellas adfert. cura quae is volet,
  6. nam is mihi honores suae domi habuit maxumos.
Dor.
  1. Quíd id ad me aut ad meam rem refert, Persae quid rerum gerant
  2. aut quid erus tuos?
Tox.
  1. Tace, stultiloque; nescis quid te instet boni
  2. neque quam tibi Fortuna faculam lucrifera adlucere volt.
Dor.
  1. Quae istaec lucrifera est Fortuna?
Tox.
  1. Istas, quae norunt, roga.
  2. ego tantumdem scio quantum tu, nisi quod pellegi prior.
  3. sed, ut occepisti, ex tabellis nosce rem.
Dor.
  1. Bene me mones.
  2. fac silentium.
Tox.
  1. Nunc ad illud venies quod refert tua.
Dor.
  1. Iste quí tabellas adfert adduxit simul
  2. forma expetenda liberalem virginem,
  3. furtivam, abductam ex Arabia penitissuma;