Persa
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Bene dictis tuís bene facta aurés meae auxilium expóscunt.
- Tuom prómeritumst, merito út faciam. et ut mé scias esse ita fácturum,
- tabellás tene has, péllege.
- Istaé quid ad mé?
- Immo ád te attinént et tuá refert.
- nam ex Pérsia sunt haec állatae mihi a méo ero.
- Quando?
- Haud dúdum.
- Quid istaé narrant?
- Percóntare ex ipsís. ipsae tibi nárrabunt.
- Cedo sáne mihi.
- At clare récitato.
- Tace, dúm pellego.
- Hau verbúm faciam
- Salutem dicit Toxilo Timarchides
- et familiae omni. si valetis, gaudeo.
- ego valeo recte et rem gero et facio lucrum,
- neque istóc redire his octo possum mensibus,
- itaque hic est quod me detinet negotium.
- Chrysopolim Persae cepere urbem in Arabia,