Persa

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Eho, an iám manu emisisti mulierem?
D.
  1. Crédo edepol, credo, inquam, tibi.
T.
  1. Iam liberta auctu'sauctus es ?
D.
  1. Enicas.
  2. quin tíbi me dico crédere.
T.
  1. Dic bona fíde: iam liberast?
D.
  1. Ólim.
  2. i, i ád forum ad praetorem, éxquire, siquidém mihi credere nón vis.
  3. líbera, inquam, est: ecquid audis?
Tox.
  1. At tibi di bene faciant omnes.
  2. númquam enim pósthac tibi nec tuorum quoiquam quod nolis volam.
Dor.
  1. Abi, né iura, satis crédo.
Tox.
  1. Vbi núnc tua libertást?
Dor.
  1. Apud te.
Tox.
  1. Ain, apud mést?
Dor.
  1. Aio, inquam, apud te ést, inquam.
Tox.
  1. Ita mé di ament, ut ob ístam rem tibi múlta bona instant á me.
  2. nam est rés quaedam, quam occúltabam tibi dícere: nunc eam nárrabo,
  3. unde tú pergrande lucrúm facias: faciam, út mei memineris, dúm vitam
  4. vivás.