Persa
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- age, illúc abscede procul e conspectu et tace.
- ubi cum lenone me videbis conloqui
- id erit adeundi tempus. nunc agite ite vos.
- Quoí homini di própitii sunt, áliquid obiciúnt lucri;
- nam égo hodie compendi feci binos panes in dies.
- íta ancillá mea quae fuit hodie, sua nunc est: argento vicit;
- iám hodie alienum cenabit, nil gustabit de meo.
- sumne probus, sum lepidus civis, qui Atticam hodie civitatem
- maximam maiorem feci atque auxi civi femina?
- sed ut ego hodie fui benignus, ut ego multis credidi,
- nec satis a quiquam homine accepi: ita prosum credebam omnibus;
- nec metuo, quibus credidi hodie, ne quis mi in iure abiurassit:
- bonus volo iam ex hoc die esse—quod neque fiet neque fuit.
- Hunc hominem ego hodie in trasennam doctis deducam dolis,
- itaque huic insidiae paratae sunt probe. adgrediar virum.
- quid agis?
- Credo.
- Únde agis te, Dordale?
- Credo tibi.
- di dent, quae velis.