Persa
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- solet illa recte sub manus succedere.
- atque edepol ferme ut quisque rem accurat suam,
- sic ei procedit postprincipio, denique
- si malus aut nequamst, male res vortunt quas agit,
- sin autem frugist, eveniunt frugaliter.
- hanc ego rem exorsus sum facete et callide,
- igitur proventuram bene confido mihi.
- nunc ego lenonem ita hodie intricatum dabo,
- ut ipsus sese, qua se expediat, nesciat.
- Sagaristio, heus, exi atque educe virginem
- et istás tabellas, quas consignavi tibi,
- quas tu attulisti mi ab ero meo usque e Persia.
- Numquid moror?
- Euge, euge, exornatu'sexornatus es basilice;
- tiara ornatum lepida condecorat schema.
- tum hanc hospitam autem crepidula ut graphice decet.
- sed satin estis meditati?
- Tragici et comici
- numquam aeque sunt meditati.
- Lepide hercle adiuvas.