Persa

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Dicto sum audiens.—
Dordalvs
  1. Quidnam esse acturum hunc dicam vicinum meum,
  2. qui mihi iuratust sese hodie argentum dare?
  3. quod si non dederit atque hic dies praeterierit,
  4. ego argentum, ille iusiurandum amiserit.
  5. sed ibi concrepuit foris. quisnam egreditur foras?
Toxilvs
  1. Curate isti intus, iam égo domum me recipiam.
Dor.
  1. Oh,
  2. Toxile, quid agitur?
Tox.
  1. Oh, lutum lenonium,
  2. commixtum caeno sterculinum publicum,
  3. impure, inhoneste, iniure, inlex, labes popli,
  4. pecuniae accípiter avide atque invide,
  5. procax, rapax, trahax—trecentis versibus
  6. tuas ímpuritias traloqui nemo potest—
  7. accipin argentum? accipe sis argentum, impudens,
  8. tené sis argentum, etiam tu argentum tenes?
  9. possum te facere ut argentum accipias, lutum?
  10. non mihi censebas copiam argenti fore,
  11. qui nisi iurato mihi nil ausu'sausus es credere?