Persa
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Habeo in memoria.
- necessitate me mala ut fiam facis.
- verum videto, me ubi voles nuptum dare,
- ne haec fama faciat repudiosas nuptias.
- Tace, stúlta. non tu nunc hominum mores vides?
- quoivis modi hic cum mala fama facile nubitur:
- dum dos sit, nullum vitium vitio vortitur.
- Ergo istuc facito ut veniat in mentem tibi,
- me esse indotatam.
- Cave sis tu istuc dixeris.
- pol deum virtute dicam et maiorum meum,
- ne te indotatam dicas, quoi dos sit domi:
- librorum eccillum hábeo plenum soracum.
- si hoc adcurassis lepide, cui rei operam damus,
- dabuntur dotis tibi inde sescenti logi,
- atque Attici omnes; nullum Siculum acceperis:
- cum hac dote poteris vel mendico nubere.
- Quin tu me ducis, si quo ducturu'sducturus es , pater?
- vel tu me vende vel face quid tibi lubet.
- Bonum aequomque oras. sequere hac.—