Persa
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Sine respirare me, ut tibi respondeam.
- vir summe populi, stabulum servitutium,
- scortorum liberator, suduculum flagri,
- compedium tritor, pistrinorum civitas,
- perenniserve, lurco, edax, furax, fugax,
- cedo sis mi argentum, da mihi argentum, impudens,
- possum a te exigere argentum? argentum, inquam, cedo,
- quin tu mi argentum reddis? nilne te pudet?
- leno te argentum poscit, solida servitus,
- pro liberanda amica, ut omnes audiant.
- Tace, obsecro hercle. ne tua vox valide valet.
- Referundae ego habeo linguam natam gratiae.
- eodém mihi pretio sal praehibetur quo tibi.
- nisi me haec defendet, numquam delinget salem.
- Iam omitte iratus esse. id tibi suscensui,
- quia te negabas credere argentum mihi.
- Mirum quin tibi ego crederém, ut idem mihi
- faceres quod partim faciunt argentarii:
- ubi quid credideris, citius extemplo a foro
- fugiunt quam ex porta ludis cum emissust lepus.