Persa
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Malo cavere meliust te.
- At si non licet
- cavere, quid agam? nám ego tibi cautum volo.
- Malusne égo sum?
- Non es, neque me dignumst dicere,
- verum ei rei operam do, ne alii dicant, quibus licet.
- Dicat quod quisque volt; ego de hac sententia
- non demovebor.
- At, meo sí liceat modo,
- sapienter potius facias quam stulte.
- Lubet.
- Lubere per me tibi licere intellego;
- verum lubere hau lubeat, sí liceat mihi.
- Futura es dicto oboediens an non patri?
- Futura.
- Scis iam tibi quae praecepi?
- Omnia.
- Et ut surrupta fueris?
- Docte calleo.
- Et qui parentes fuerint?