Persa
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Ferant eantque maximam malam crucem;
- neque ego ínimicitias omnes pluris existimo,
- quam mensa inanis nunc si apponatur mihi.
- Patér, hominum immortalis est infamia;
- etiam tum vivit, cum esse credas mortuam.
- Quid? metuis, ne te vendam?
- Non metuo, pater.
- verum insimulari nolo.
- At nequiquam nevis.
- meo modo istuc potius fiet quam tuo
- fiat. quae hae res sunt?
- Cogita hoc verbum, pater:
- erus sí minatus est malum servo suo,
- tametsi íd futurum non est, ubi captumst flagrum,
- dum tunicas ponit, quanta adficitur miseria!
- ego nunc quod non futurumst formido tamen.
- Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala,
- quae praeter sapiet quam placet parentibus.
- Virgo atque mulier nulla erit quin sit mala,
- quae reticet, si quid fieri pervorse videt.