Persa
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- communicavi tecum consilia omnia.
- ea causa ad hoc exemplum te exornavi ego.
- venibis tu hodie, virgo.
- Amabo, mi pater,
- quamquam libenter escis alienis studes,
- tuin véntris causa filiam vendas tuam?
- Mirum quin regis Phílippi causa aut Attali
- te potius vendam quam mea, quae sis mea.
- Vtrum tú pro ancilla mé habes an pro filia?
- Vtrum hercle magis in ventris rem videbitur.
- meum, opino, imperiumst in te, non in me tibi.
- Tua istaéc potestas est, pater. verum tamen,
- quamquam res nostrae sunt, pater, pauperculae,
- modice et modeste meliust vitam vivere;
- nam ad paupertatem si admigrant infamiae,
- gravior paupertas fit, fides sublestior.
- Enim véro odiosa es.
- Non sum, neque me esse arbitror,
- quom parva natu recte praecipio patri.
- nam inimici famam non ita ut natast ferunt.