Persa

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Enim métuo, ut possim reicere in bubile, ne vagentur.
Tox.
  1. Ego reiciam. habe animum bonum.
Sag.
  1. Credetur, commodabo.
  2. sequere hac sis. argentum hic inest, quod mecum dudum orasti.
Tox.
  1. Quid tú ais?
Sag.
  1. Dominus me bovis mercatum Eretriam misit.
  2. nunc mi Eretria erit haec tua domus.
Tox.
  1. Nimis tú facete loquere.
  2. atque ego omne argentúm tibi hoc actutum incolume redigam;
  3. nam iam omnes sycophantias instruxi et comparavi,
  4. quo pacto ab lenone auferam hoc argentum,
Sag.
  1. Tanto melior.
Tox.
  1. Et mulier ut sit libera atque ipse ultro det argentum.
  2. sed sequere me: ad eam rem usus est tua mihi opera.—
Sa.
  1. Vtere ut vis.—
Satvrio
  1. Quae res bene vortat mi et tibi et ventri meo
  2. perennitatique adeo huic, perpetuo cibus
  3. ut mihi supersit, suppetat, superstitet:
  4. sequere hac, mea gnata, me, cum dis volentibus.
  5. quoi rei opera detur scis, tenes, intellegis;