Persa

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. subnixis alis me inferam atque amicibor gloriose.
Tox.
  1. Sed quís hic ansatus ambulat?
Sag.
  1. Magnifice conscreabor.
Tox.
  1. Sagaristio hic quidemst. quíd agitur, Sagaristio? ut valetur?
  2. ecquid, quod mandavi tibi, †estne in te speculae?
Sag.
  1. Adito.
  2. videbitur. factum volo. venito. promoneto.
Tox.
  1. Quid hoc híc in collo tibi tumet?
Sag.
  1. Vomicast, pressare parce;
  2. nam ubi quí mala tangit manu, dolores cooriuntur.
Tox.
  1. Quando istaec innatast tibi?
Sag.
  1. Hodie.
Tox.
  1. Secari iubeas.
Sag.
  1. Metuo, ne immaturam secem, ne exhibeat plus negoti.
Tox.
  1. Inspicere morbum tuom lubet.
Sag.
  1. Ah ah, abi atque cave sis
  2. a cornu.
Tox.
  1. Quid iam?
Sag.
  1. Quia boves bini hic sunt in crumina.
Tox.
  1. Emitte sodes, ne enices fame; sine ire pastum.