Persa
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Di deaeque me omnes perdant—
- Amicus sum, eveniant volo tibi quae optas.
- Atque id fiat,
- nisi te hodie, si prehendero, defigam in terram colaphis.
- Tun me defigas? te cruci ipsum adfigent propediem alii.
- Qui te di deaeque—scis quid hinc porro dicturus fuerim,
- ni linguae moderari queam. potin abeas?
- Abigis facile.
- nam umbra mea iam intus vapulat.—
- Vt istúnc di deaeque perdant.
- tamquam proserpens bestiast bilinguis et scelestus.
- hercle illum abiisse gaudeo. foris aperit, eccere autem
- quem convenire maxime cupiebam egreditur intus.
- Paratum iam esse dicito, unde argentum sit futurum,
- iubeto habere animum bonum, dic me illam amare multum;
- ubi se adiuvat, ibi me adiuvat. quae dixi ut nuntiares,
- satin ea tenes?
- Magis cálleo quam aprugnum callum callet.—
- Propera, abi domum. ---
- Nunc ego huic graphice facetus fiam.