Persa
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- amas pól misera: id tuos scátit animus.
- ego istúc placidum tibi ut sít faciam.
- Miser ést qui amat.—
- Cérto is quidém nihilist,
- qui níl amat: quíd ei homini ópus vita est?
- iré decet me, út erae opsequéns fiam, libéra ea opera ócius ut sit.
- convéniam hunc Toxilum: eius auris, quae mandata sunt, onerabo.
- Sátin haec tibi sunt plána et certa? sátin haec meministi ét tenes?
- Melius quam tu qui docuisti.
- Ain véro, verbereum caput?
- Aio enim véro.
- Quid ergo dixi?
- Ego recte apud illam dixero.
- Non edepol scis.
- Da hercle pignus, ni omnia memini et scio,
- et quidem sí scis tute, quot hodie habeas digitos in manu.
- Egon dem pignus tecum?
- Audacter, si lubido est perdere.
- Bona pax sit potius.
- Tum tu igitur sine me ire.