Persa
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Et iubeo et sino;
- sed ita volo te ire, ut domí sis, cum ego te esse illi censeam.
- Faciam.
- Quo ergo is nunc?
- Domum: uti domi sim, quom illi censeas.
- Scelus tu pueri es, atque ob istánc rem ego aliqui te peculiabo.
- Scio fide hercle erili ut soleat impudicitia opprobrari
- nec subigi queantur umquam, ut pro éa fide habeant iudicem.
- Abi modo.
- Ego laudabis faxo.
- Sed has tabellas, Paegnium,
- ipsi Lemniseleni fac des et quae iussi nuntiato.
- Cesso ire ego quo missa sum?
- Eo ego.
- I sane. ego domum ibo. face rem hanc cum cura geras.
- vola curriculo.—
- Istuc marinus passer per circum solet.
- illic hinc abiit intro huc. sed quis haec ést quae med advorsum incedit?
- Paegnium hic quidem est.
- Sophoclidisca haéc peculiarest eius