Persa
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- ornatam adduce lepide in peregrinum modum.
- πόθεν ornamenta?
- Abs chorago sumito;
- dare debet: praebenda aediles locaverunt.
- Iam faxo hic aderunt. sed ego nihil horunc scio.
- Nihil hercle vero. nam ubi ego argentum accepero,
- continuo tu illam a lenone adserito manu.
- Sibi habeat, si non extemplo ab eo abduxero.—
- Abi et istuc cura. interibi egó puerum volo
- mittere ad amicam meam, út habeat animum bonum,
- me esse effecturum hoc hodie. nimis longum loquor.—
- Satis fúit índoctae, ímmemori, insípienti dicére totiens.
- nimis tándem me quidem pró barda et pro rústica reor habitam ésse aps te.
- quamquam égo vinum bibo, at mándata non cónsuevi simul bíbere una.
- me quídem iam satis tibi spéctatam censébam esse et meos móres.
- nam equidém te iam sectór quintum hunc annúm, quom interea, crédo,
- ovis si ín ludum iret, pótuisset iam fíeri ut probe litterás sciret,
- quom interím tu meum ingeniúm fans atque infans nondum etiam edídicisti.
- potin út taceas? potin né moneas?
- memini ét scio et calleo et cómmemini.