Persa

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. O Sagaristio, di ament te.
Sag.
  1. O Toxilé, dabunt di quae exoptes.
  2. út vales?
Tox.
  1. Út queo.
Sag.
  1. Quíd agitur?
Tox.
  1. Vívitur.
Sag.
  1. Sátin ergo ex sententia?
Tox.
  1. Si eveniunt quae exopto, satis.
Sag.
  1. Nimis stúlte amicis utere.
Tox.
  1. Quid iam?
Sag.
  1. Imperare oportet.
Tox.
  1. Mihi quidem tu iám eras mortuos, quia non te visitabam.
S.
  1. Negotium edepol—
T.
  1. Ferreum fortasse?
S.
  1. Plusculum annum
  2. fui praéferratus apud molas tribunus vapularis.
Tox.
  1. Vetus iam ístaec militiast tua.
Sag.
  1. Satin tu úsque valuisti?
Tox.
  1. Hau probe.
Sag.
  1. Ergo edepol palles.