Persa

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Saucius factus sum in Veneris proelio:
  2. sagittá Cupido cor meum transfixit.
Sag.
  1. Iam servi hic amant?
Tox.
  1. Quíd ego faciam? disne advorser? quasi Titani cum eis belligerem
  2. quibus sat esse non queam?
Sag.
  1. Vide modo, ulmeae catapultae tuom ne transfigant latus.
Tox.
  1. Básilice ágito eleútheria.
Sag.
  1. Quíd iam?
Tox.
  1. Quia erus peregri est.
Sag.
  1. Ain tu,
  2. péregri est?
Tox.
  1. Si tu tibi bene esse
  2. póte pati, veni: víves mecum,
  3. básilico accipiere victu.
Sag.
  1. Váh, iam scapulae pruriunt, quia te ístaec audivi loqui.
Tox.
  1. Sed hoc me únum excruciat.
Sag.
  1. Quidnam id est?
Tox.
  1. Haéc dies summa hódie est, mea amíca sitne líbera,
  2. an sémpiternam sérvitutem sérviat.
Sag.
  1. Quid núnc vis ergo?