Persa

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Qui amáns egens ingressus est princeps in Amoris vias,
  2. superávit aerumnis suis aerumnas Herculi.
  3. nam cúm leone, cum éxcetra, cum cérvo, cum apro Aetólico,
  4. cum avibús Stymphalicís, cum Antaeo déluctari mávelim,
  5. quam cúm Amore: ita fio miser quaerendo argento mutuo,
  6. nec quicquam nisi non est sciunt mihi respondere quos rogo.
Sagaristio
  1. Qui eró suo servíre volt bene sérvos servitútem,
  2. ne illum edepol multa in pectore suo conlocare oportet,
  3. quae eró placere cénseat praesénti atque apsentí suo.
  4. ego neque lubenter servio neque satis sum ero ex sententia,
  5. sed quasi lippo oculo me érus meus manum apstinere hau quit tamen,
  6. quin mi imperet, quin me suis negotiis praefulciat.
Tox.
  1. Quís illic est qui cóntra me astat?
Sag.
  1. Quís hic est qui sic cóntra me astat?
Tox.
  1. Similis est Sagaristionis.
Sag.
  1. Toxilus híc quidem meus amicust.
Tox.
  1. Ís est profecto.
Sag.
  1. Eum esse opinor.
Tox.
  1. Congrediar.
Sag.
  1. Contra adgredibor.