Persa

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. quid nunc? quid est? quin dicis quid facturus sis?
Sat.
  1. Quaeso hercle me quoque etiam vende, si lubet,
  2. dum saturum vendas.
Tox.
  1. Hoc, si facturu'sfacturus es , face.
Sat.
  1. Faciam equidem quae vis.
Tox.
  1. Bene facis. propera, abi domum;
  2. praemonstra docte, praecipe astu filiae,
  3. quid fabuletur: ubi se natam praedicet,
  4. qui sibi parentes fuerint, unde surpta sit.
  5. sed longe ab Athenis esse se gnatam autumet;
  6. et ut adfleat, cum ea memoret.
Sat.
  1. Etiam tu taces?
  2. ter tanto peior ipsa est quam illam tu esse vis.
Tox.
  1. Lepide hercle dicis. sed scin quid facias? cape
  2. tunicam atque zonam, et chlamydem adferto et causeam,
  3. quam ille habeat qui hanc lenoni huic vendat.
Sat.
  1. Eu, probe.
Tox.
  1. Quasi sit peregrinus.
Sat.
  1. Laudo.
Tox.
  1. Et tu gnatam tuam