Persa

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Scies.
  2. quia forma lepida et liberali est.
Sat.
  1. Res itast.
Tox.
  1. Hic leno neque te novit neque gnatam tuam.
Sat.
  1. Me ut quisquam norit, nisi ille qui praebet cibum?
Tox.
  1. Ita est. hoc tu mihi reperire argentum potes.
Sat.
  1. Cupio hercle.
Tox.
  1. Tum tu me sine illam vendere.
Sat.
  1. Tun illam vendas?
Tox.
  1. Immo alium adlegavero
  2. qui vendat, qui esse se peregrinum praedicet.
  3. sicut istic leno non sex menses Megaribus
  4. huc est cum commigravit.
Sat.
  1. Pereunt reliquiae.
  2. posterius istuc tamen potest.
Tox.
  1. Scin quam potest?
  2. numquam hercle hodie hic prius edes, ne frustra sis,
  3. quam te hoc facturum quod rogo adfirmas mihi;
  4. atqué nisi gnatam tecum huc iam quantum potest
  5. adducis, exigam hercle ego te ex hac decuria.