Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Si quidem istaec vera sunt.
- Quid meream, quam ob rem mentiar?
- Heus vos, ecquis hasce aperit?
- Quid istas pultas, ubi nemo intus est?
- alio credo comissatum abiisse. abeamus nunciam
- atque porro quaeritemus illos. sequere hac me.
- Sequor.
- Puere, iamne abis?
- Libertas paenulast tergo tuo:
- mihi, nisi ut erum metuam et curem, nihil est qui tergum tegam.—
- Perii hercle, quid opust verbis? ut verba audio,
- non equidem in Aegyptum hinc modo vectus fui,
- sed etiam in terras solas orasque ultumas
- sum circumvectus, ita ubi nunc sim nescio.
- verum iam scibo, nam eccum unde aedis filius
- meus emit. quid agis tu?
- A foro incedo domum.
- Numquid processit ad forum hodie novi?
- Etiam.
- Quid tandem?