Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Et, postquam eius hinc pater
- sit profectus peregre, perpotasse assiduo, ác simul
- tuo cum domino?
- Aió.
- Quid? is aedis emit has hinc proxumas?
- Non aio.
- Quadraginta etiam dedit huic quae essent pignori?
- Neque istud aio.
- Ei, perdis.
- Immo suom patrem illic perdidit.
- Vera cantas.
- Vana vellem. patris videlicet.
- Eu edepol patrem eius miserum praedicas.
- Nihil hoc quidem est,
- triginta minae, prae quam alios dapsilis sumptus facit.
- Perdidit patrem.
- Vnus istic servos est sacerrimus,
- Tranio: is vel Herculi conterere quaestum possiet.
- edepol ne me eiús patris mísere miseret, qui cum istaec sciet
- facta ita, amburet ei misero corculum carbunculus.