Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Vidi efferri mortuom.
- Hem.
- Novom unum: vidi mortuom efferri foras.
- modo eum vixisse aiebant.
- Vae capiti tuo.
- Quid tu otiosus res novas requiritas?
- Quia hodie adveni peregre.
- Promisi foras,
- ad cenam ne me te vocare censeas.
- Haud postulo edepol.
- Verum cras, nisi quis prius
- vocaverit me, vel apud te cenavero.
- Ne istuc quidem edepol postulo. nisi quid magis
- es occupatus, operam mihi da.
- Maxime.
- Minas quadraginta accepisti, quod sciam,
- a Philolachete?
- Numquam nummum, quod sciam.
- Quid, a Tránione servo?
- Multo hercle id minus.