Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Ego enim cavi recte: eam mihi des gratiam atque animo meo.
  2. sat sapio, si aps te modo uno caveo.
Tr.
  1. Tecum sentio.
Th.
  1. Nunc abi rús, dic me advenisse filio.
Tr.
  1. Faciam, ut iubes.
Th.
  1. Curriculo iube in urbem veniat iam simul tecum.
Tr.
  1. Licet.
  2. nunc ego me illac per posticum ad congerrones conferam.
  3. dicam ut hic res sint quietae atque hunc ut hinc amoverim.—
Phan.
  1. Hic quidem neque convivarum sonitus, item ut antehac fuit,
  2. neque tibicinam cantantem neque alium quemquam audio.
Th.
  1. Quae illaec res est? quid illisce homines quaerunt apud aedis meas?
  2. quid volunt? quid intro spectant?
Pin.
  1. Pergam pultare ostium.