Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- heus, reclude, heus, Tranio, etiamne aperis?
- Quae haec est fabula?
- Etiamne aperis? Callidamati nostro adversum venimus.
- Heus vos, pueri, quid istic agitis? quid istas aedis frangitis?
- Heus senex, quid tu percontare ad te quod nihil attinet?
- Nihil ad me attinet?
- Nisi forte praefectus novos,
- qui res alienas procures, quaeras videas audias.
- Non sunt istae aedis, ubi statis.
- Quid ais? an iam vendidit
- aedis Philolaches? aut quidem iste nos defrustratur senex.
- Vera dico. sed quid vobis est negoti hic?
- Eloquar.
- erus hic noster potat.