Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. Bene res nostra conlocata est istoc mercimonio.
Tr.
  1. Me suasore atque impulsore id factum audacter dicito,
  2. qui subegi, faenore argentum ab danista ut sumeret,
  3. quod isti dedimus arraboni.
Th.
  1. Servavisti omnem ratem.
  2. nempe octoginta debentur huic minae?
Tr.
  1. Hau nummo amplius.
Th.
  1. Hodie accipiat.
Tr.
  1. Ita enim vero, ne qua causa subsiet.
  2. vel mihi denumerato, ego illi porro denumeravero.
Th.
  1. At enim ne quid captioni mihi sit, si dederim tibi.
Tr.
  1. Egone te ioculo modo ausim dicto aut facto fallere?
Th.
  1. Egone aps te ausim non cavere, ne quid committam tibi?
Tr.
  1. Quid? tibi umquam quicquam, postquam tuos sum, verborum dedi?