Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- vidisse usquam abiectas aedes, nisi modo hasce.
- Ecquid placent?
- Ecquid placeant me rogas? immo hercle vero perplacent.
- Cuius modi gynaeceum? quid porticum?
- Insanum bonam.
- non equidem ullam in publico esse maiorem hac existimo.
- Quin ego ipse et Philolaches in publico omnis porticus
- sumus commensi.
- Quid igitur?
- Longe omnium longissima est.
- Di immortales, mercimoni lepidi. si hercle nunc ferat
- sex talenta magna argenti pro istis praesentaria,
- numquam accipiam.
- Si hercle accipere cupies, ego numquam sinam.