Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- numquam accipiam.
- Si hercle accipere cupies, ego numquam sinam.
- Bene res nostra conlocata est istoc mercimonio.
- Me suasore atque impulsore id factum audacter dicito,
- qui subegi, faenore argentum ab danista ut sumeret,
- quod isti dedimus arraboni.
- Servavisti omnem ratem.
- nempe octoginta debentur huic minae?
- Hau nummo amplius.
- Hodie accipiat.
- Ita enim vero, ne qua causa subsiet.
- vel mihi denumerato, ego illi porro denumeravero.
- At enim ne quid captioni mihi sit, si dederim tibi.
- Egone te ioculo modo ausim dicto aut facto fallere?
- Egone aps te ausim non cavere, ne quid committam tibi?
- Quid? tibi umquam quicquam, postquam tuos sum, verborum dedi?
- Ego enim cavi recte: eam mihi des gratiam atque animo meo.
- sat sapio, si aps te modo uno caveo.
- Tecum sentio.
- Nunc abi rús, dic me advenisse filio.