Mostellaria
Plautus, Titus Maccius
Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.
- Faciam, ut iubes.
- Curriculo iube in urbem veniat iam simul tecum.
- Licet.
- nunc ego me illac per posticum ad congerrones conferam.
- dicam ut hic res sint quietae atque hunc ut hinc amoverim.—
- Hic quidem neque convivarum sonitus, item ut antehac fuit,
- neque tibicinam cantantem neque alium quemquam audio.
- Quae illaec res est? quid illisce homines quaerunt apud aedis meas?
- quid volunt? quid intro spectant?
- Pergam pultare ostium.
- heus, reclude, heus, Tranio, etiamne aperis?
- Quae haec est fabula?
- Etiamne aperis? Callidamati nostro adversum venimus.
- Heus vos, pueri, quid istic agitis? quid istas aedis frangitis?
- Heus senex, quid tu percontare ad te quod nihil attinet?
- Nihil ad me attinet?
- Nisi forte praefectus novos,
- qui res alienas procures, quaeras videas audias.
- Non sunt istae aedis, ubi statis.
- Quid ais? an iam vendidit