Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. foribús defendat? écquis has aperít foris?
  2. nemo hínc quidem foras éxit.
  3. ut esse áddecet nequam hominés, ita sunt. sed eó magis cauto est ópus, ne huc
  4. exeát qui male me múlcet.
Tranio
  1. Quíd tibi visum est mercimoni?
Theopropides
  1. --- totus gaudeo.
Tr.
  1. Num nimio emptae tibi videntur?
Th.
  1. Numquam edepol ego me scio
  2. vidisse usquam abiectas aedes, nisi modo hasce.
Tr.
  1. Ecquid placent?
Th.
  1. Ecquid placeant me rogas? immo hercle vero perplacent.
Tr.
  1. Cuius modi gynaeceum? quid porticum?
Th.
  1. Insanum bonam.
  2. non equidem ullam in publico esse maiorem hac existimo.
Tr.
  1. Quin ego ipse et Philolaches in publico omnis porticus
  2. sumus commensi.
Th.
  1. Quid igitur?
Tr.
  1. Longe omnium longissima est.
Th.
  1. Di immortales, mercimoni lepidi. si hercle nunc ferat
  2. sex talenta magna argenti pro istis praesentaria,