Mostellaria

Plautus, Titus Maccius

Plautus. Plauti Comoediae, Volume 2. Leo, Friedrich, editor. Berlin: Weidmann, 1896.

  1. manésne ilico, ímpure párasite?
Phan.
  1. ---
  2. quí parasitus sum?
Pin.
  1. Égo enim dicam: cíbo perduci pótis es quovis.
Phan.
  1. Mihi súm, libet esse. quid íd curas?
Pin.
  1. Ferócem facís, quia te érus amat.
Phan.
  1. Vah,
  2. oculí dolent.
Pin.
  1. Cur?
Phan.
  1. Quia fúmus molestust.
Pin.
  1. Tace sís, faber, qui cúdere soles plúmbeos nummos.
Phan.
  1. Nón potes tu cógere me, ut tíbi male dicam.
  2. novít erus me.
Pin.
  1. Suám quidem pól culcitulam opórtet.
Phan.
  1. Si sóbrius sis, male nón dicas.
Pin.
  1. Tibi obtémperem, cum tu míhi nequeas?
Phan.
  1. Át tu mecum, péssime, ito advérsus; quaeso hercle abstine
  2. iám sermonem de istis rebus.
Pin.
  1. Faciam, et pultabo fores.
  2. heus, écquis hic est, máximam qui hís iniuriam